- JOHANNES VI
- I.JOHANNES VI.Bonus, s. Sapiens; qui â Clissoniis, cum quibus ipsi multum negotii fuit, captus, a 50000. fubditorum libertati redditus, Obiit A. C. 1442. Ex Iohanna filia Car. Vi. Gall. Regis pater Francisci I. etc. Vignier. de prisco statu Brit. Bouchard. Argentraeus, et Augustin. Du Pas, Hist. Brit. Comites Dunenses etc.II.JOHANNES VI.Graecus, post Sergium I. Papa Rom. A. C. 701. a Tiberio II. Imp. sub initium turbatus, Obiit a. c. 705. Successit ei Ioh. VII.III.JOHANNES VI.Monothelita item, Cyro, a Philippico Bardane pulso, surrogatus est. A. C. 712. paulo post deturbatus, ab Anastas. Imp. suasu Greg. II. Anastas. in Greg. II.IV.JOHANNES VI.Plaeologus, dictus Calo-Iohannes, fil. Audronici Iun. usurpatore Impetii Iohaune V. Vide supra, ope Genuensium, pulso, his Lesbum, duciqueve eorum Ioh. Gateluzio sororem suam coniugem dedit. Bello contra bulgaros infelix, ab illis captus, et ab Amadeo VI. Sabaud. Duce liberatus est. Dein ab Amurathe, initum foedus negligente, plurimis urbibus exutus; a filio Audronico conspiratione impetitus, illam disiecit, filito ferventi aceto excaecato. Sed is fugâ ad turcam elapsus, eius et Genuensium ope, Patrem Imperio exuit, et cum filiis in vincula coniecit. Qui inde post 4. Annos, maguâ pecuniae vi Baiazethi datâ liber, pollicitus insuper contra quosvis socictatem armorum, Imperium recepit. Hinc in Italiam transiens, Principum Christianorum opem imploravit, promissâ Romae Graecae Eccl. ut quidam volunt, cum Latina unione. Obiit, A. C. 1387. Successit fil. Emanuel. Chalcondylas et Leunclav. Hist. Turc. Blond. Onuphr. Sabellic. Guicheno Hist. Sab. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.